# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 296

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/296

CAPUT IX. REBUS VENENATIS IN AERE, INTERQUE ESCULENTA ET POTULENTA REPE RIUNDIS. icut aër fluidum est & menstruum ac vehiculum universale, quod omnis generis effluvia & exhalationes Oex corporibus extrahit & in se recipit: ita etiam subinde noxias & naturae humanae infensas detinet exhalationes, quae spirando intus haustae in summam perniciem hominem conjiciunt. SchoAërem corpus esse fluidum, elasticum, materia aetherea, quae caloris fons & causa est, repletum, & quod inter sua interstitia copiosos vapores & exhalationes recipere possit, nemo ignorat, nisi qui plane rerum physicarum sit expers.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
