# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 297

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/297

Neque vero illae exhalationes, quas recondit, sunt tantummodo aqueae, sed & subtiles terreae, salino sulphureae, caloris vel solis actione attenuatae inque aërem diffusae. Quemadmodum id apparet, dum ligna, carbones, gummata accenduntur, vel etiam mineralia ac metalla fortiter igne torquentur. Recipit etiam aëris fluidum multas graves & tetras exhalationes, quae & nocent, & subinde etiam, imo cito mortales perimunt. Scholion. De hoc ne ullus quidem facile dubitabit, qui miasmata pesti lentiae & aliorum, quae contagio infesta sunt, morborum per aërem ferri, inque alia corpora transmitti considerat. §. III. Ex virulentis & valde infensis exhalationibus primo fere loco habendae sunt eae, quae ex carbonibus vivis & ardentibus in aëra feruntur, eo quod non modo gravem noxam, sed & celeriter necem & hominibus & ceteris animantibus inferre possint. Scholion. Id quidem vix videtur credibile, tantam noxam tantumque virus habere hunc fumum, quia quotidie homines carbones accendunt, neque tamen semper, sed rarius sanitatis vel vitae damnum exinde persentiunt; cum tamen res sit verissima, abunde id testantibus tristissimis exemplis, dum quidam ex hoc fumo, praesertim concentrato, celeriter opprimuntur, vel grave damnum accipiunt. Jam inde a vetustissimis temporibus plures a fumo carbonum ardentium interfectos physicorum pariter & medicorum monumenta referunt. Scholion. Caesarem Jovinianum fumo carbonum in conclavi mortuum esse, testatur Eutropius & Cellarius in notis ad Libr. X. Cap. X. item Galenus lib. VII. de usu partium Cap. VIII. Plures historias in unum collegit Marcellus Donatus in Historia Memorabilium pag. 167. Velschius in Sylloge Curationum & Observationum inter Rhumelianas Obs. 54. pag. 173. item Forestus Lib. IX. Obs. IV. Solenander in Consiliis Sect. V. pag. 461. Chesneau Obs. Lib. I. pag. 78.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
