# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 3-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, SEDEET OPERATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/3-3

SEDEET OPERATIONE. lescant & diutius quoque subinde vivant, quam qui naturarobusti & valentes sunt, atque rarius morbo afficiuntur. CAPVI VI. DE DIFFERENTE MORBORVM RATIO NE CAVSARVM INDOLE ATQVE EFFECTV. Ngens est morborum ratione effectuum differentia, quae unice a differenti causarum, quae eos inducunt, indole, virtute atque actione desumenda est. Scholion. Omnes quidem morbi in eo conveniunt, quod functiones corporis vivi & sani laedant. Quia vero id differenti modo, gradu atque effectu sit, quaerendae utique hujus differentiae erunt causae, quae partim in materiae laedentis perniciosae natura, partim in locis & partibus affectis, partim in ipsius corporis aegrotantis natura resident. Quanta sit causarum morbificarum differentia, supra jam ostensum est, loca vero, quibus eae insident, insignem quoque faciunt differentiam, quod jam olim agnovisse videtur Hippocrates cum Libr. de flatibus §. 4. ait: morborum omnium unus & idem modus est, locus vero ipse eorum differentiam facit. Maxime omnium vero differentem morborum naturam atque effectum ipsius corporis, quod aegrotat, natura reddit. Si illud imbecille vel senile sit, si viscera sint corrupta vel obstructa, si quaedam viscera nativa vel inveterata imbecillitate laborent, si venae sangvinis puri vel impuri copia turgeant, si tonus ventriculi & intestinorum destructus sit, & prima regio vitiosorum humorum, aut vermium copia referta sit, si menses vel aliae solennes evacuationes interceptae, si nervorum systema ad spasmos valde proclive: tunc profecto una eademque morbi causa valde discrepantem ratione symptomatum, eventus, curationis producit effectum Exquisita morborum differentia medentibus scitu admodum est necessaria. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
