# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 30

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/30

Genuina sanitatis definitio, quod sit integritas actionum, quae ab aequabili & libera solidorum contractione & relaxatione sanguinisque circulari motu, quem justo ordine secretiones & excretiones sequuntur, provenit, in praecipuis pathologiae fundamentis est. Schalo.3 Plena & exquisita, motuum naturae, qui certo ordine & legibus. constant & fanitati patrocinantur, notitia ad motuum, qui morbos efficiunt, cognitionem scitu admodum est necessaria, Liber sanguinis circuius is est, qui sine ullo impedimento pertubulos apertos ab interioribus versus exteriora fertur; aequabilis vero is dicitur, qui nec nimis celer aut tardus est. sed qui justam in gradu, successu, ordine & tempore servat proportionem. Hi motus ejusmodi sunt indolis, ut omnes functiones, vitales nempe, naturales & animales secundum naturae leges & ordinem administrent. M b 2. Motus, qui in oeconomia corporis nostri celebrantur, duplicis sunt generis: vel enim ad solidas vel ad fluidas partes pertinent. Qui in solidis peraguntur, simplicissimae sunt indolis; nam tantum contractione & relaxatione reciproca, quas Graeci systoles & diastoles nomine efferunt, continentur; qui duo motus omnem fluidorum impulsum progressionem, circuitum, secretiones & excretiones efficiunt. A 2 E Hae duae simplices motuum species mirabilium in corpore humano effectuum unicae sunt causae: ratione partium vero quodammodo inter se differunt & propria etiam nomina obtinent. In corde & arteriis pulsum efficiunt, in ventriculo, intestinis & omnis generis ductibus excretoriis v. g. biliariis, urinosis motum peristalticum exhibent, in fibris motricibus tonum, robur, resistentiam & potentiam elasticam exerunt, in nervosis undulatorium quendam motum producunt. §. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
