# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 31-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/31-2

§. XXXI. Sicut concoctio, recte sentiente Celso, Lib. I. Cap. IX. in omnibus corporis affectibus necessaria omnibusque vitiis occurrit, ita cruditas maxime laedit, & quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit. Scholion. Quare prudentes medici, tam imminentibus, quam praesentibus morbis, item in omni dolore, in vulneratione, id omni cura efficere debent, ut cruditates praecaveant & parum cibi adsumatur; nam excretionibus sub morbis labascentibus fomentum semper novum & majus illi ab intemperantia & cruditate, omnium malorum matre, accipiunt. §. XXXII. Rectissime enim Hippocr. lib. 1. aph. 22. qui a satietate veniunt morbi, vacuatione curantur. Optima ad vitia, quae ex nimis copioso sumto cibo & cruditate prima in regione proveniunt, tam praecavenda, quam sananda sunt abstinentia, alviductio, vomitus & liberior perspiratio & medicamenta roborantia. (ID Bbb

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
