# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 31

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/31

Fluidorum motus identidem duplicis sunt generis: vel enim sunt progressivi, dum e loco in locum feruntur, vel intestini, ubi partes fluidorum continuo situm suum mutant & motu vorticoso agitantur; & hi sunt illi, quicalorem & fluiditatem efficiunt. . VIII Ex progressivis primus & princeps, a quo reliqui & intestini dependent, est sanguinis circulus. Scholion. Motus secretorii, quibus utiles succi a sanguinis massa in usum secernuntur, & excretorii, quorum ope superflui & pernitiosi foras ejiciuntur, maxime sanguinis sequuntur circularem motum, adeo, ut quo citatior & liberior sanguinis ad organa secretoria & excretoria sit adpulsus, hoc copiosiores & celeriores secretiones & excretiones fiant; contrarium accidit, si contrario modo res sese habeat. Duae quoque sunt motuum intestinorum species, quae a sanguinis progressivo motu reguntur. Primus est, qui calorem efficit, alter qui fluiditatem numoribus conciliat, & intime solidas partes cum liquidis miscet: nam a fortiori & continua cordis & arteriarum contractione sanguis premitur ad latera arteriarum ejusque partes sulphureae intestina & attritiva agitatione incalescentes universo corpori calorem foenerant. Ab eadem solidorum contractione & interiori partium agitatione fit, ut solidae sanguinis e us a a a a a guinis partes cum fluidis intime misceantur, quo eo melius minutissimas vasorum angustias pertransire possint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
