# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 310

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/310

§. XXIV. Non tantum morbidae carnes animantium, sed etiam morbo laborantes vel mortui perniciem corpori pisces creant. Scholion. Ad marinorum genus referri etiam debent mytuli, qui macilenti & morbidi adsumti graves subinde noxas creasse observati sunt. Multoties & in me ipso animadverti, a mytulis ingrati saporis & nullius frugis in coena suintis, noctu maximas anxietates, inquietudines, vigilias secutas; altero die totum corpus maculis & tuberculis ardentibus, als wenn man mit Brennesseln gehanen/ obsessum fuit: & meretur hoc loco attendi historia ab ammanno in Irenico tradita, ubi vir primarius ex mytulis coena adsumtis paulo post male habuit ejusque etiam uxor & ancilla, quibus omnibus vomitus obtigit, vir vero tota nocte parum quievit, postea semper pejus se habuit ac frequenter vomuit & brevi post mortuus est. Plurima viscera putredine corrupta visa sunt, ventriculus valde corrosus, ex parte foraminibus pisorum & lenticularum magnitudinem superantibus, ex parte vesiculis refertus erat. Plures suspicati sunt, venenum fuisse adsumtum, & judicia a pluribus Collegiis Medicis de hoc casu requisita fuerunt, quorum tamen potioribus suspicio veneni corrosivi remota fuit. §. XXV Ad esculenta veneno infecta merito referendam esse existimo brassicam crispam, vulgo Braun-Kohl/ si rore vermiculoso, vulgo Mehl-Thau/ infecta fuit, quam si homines comedunt, facile incidunt in dysenteriam morbosque malignos. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
