# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 312-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, GORPORIS HUMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/312-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/312-2

Interdum quoque ad habitum corporis, ad ipsos quoque pedes salsae impuritates delatae, varias pustularum, macularum & exanthematum species producunt. A terrore vel vehementi dolore & spasmo humores delati ad cerebri membranas epilepsiam concitant, quae est universulisspasmus omnium nervosarum partium in toto corpore. Si vero ad membranas medullae spinalis acres humores feruntur, convulsivi & saepe stupendi motus fiunt. Nimia vero ligamenterum laxitas ad luxationes & rhachitidem disponit. §. XVII. Quicunque igitur vult praecavere infantiles morbos, is certe omni cura eo anniti debet, ut infantum corpora perspirabilia serventur, & ut excretiones alvinae semper bene respondeant ingestis, & alvus nunquam clausa, sed bene fluxilis sit, ita enim omnis fomes morborum praescinditur. Dici vix potest, quantum commodi hisce corporibus hujus rei gratia conferat usus pulverum absorbentium, oleo tartari per deliquium imbibitorum, si cum aequali portione rhabarbari, addita una vel altera gutta olei anisi vel foeniculi, vel etiam pauxillo croci, misceantur & crebrius offerantur. Singularem etiam hic opem ferunt infusa veronicae, seminis foeniculi ex aqua calida, & frequens usus clysterum plane emollientium, prae. praesertim, qui ex decocto florum chamomillae vulgaris fieri solent. §. XVIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
