# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 312

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/312

Ejusmodi verminoso veneno si herbas infectas oves vel alia animantia edunt, inter haec strages ingentes saepius fiunt, & vermiculi etiam, maxime in ovibus & in earum hepate, copiose generantur & reperiuntur. §. XXVI. Ex potulentis, quae veneni naturam induunt, sunt aquae maxime stagnantes, putridae, verminosae, quae & animantibus & hominibus infensissimae sunt, & ad morbos maxime castrenses morbumque Hungaricum ingenerandum multum faciunt. Scholioa. Quantum damni perpessa fuerit Leida ex cerevisia Wesopiana, quae ex aqua stagnante putrida & verminosa cocta fuit, nondum oblivioni datum, inquit Ammannus loc. cit. & addit: Anno 1671. hic locorum grossabatur morbus malignus inter famulos pistorum, unde vocabatur etiam die Becter-Kranckheit, quo ultra quindecim brevi moriebantur, oriebatur autem a pravo potu: nam in dolium cerevisiae per orificium superius (das Spuntloch) glires irrepseran, dubio procul a putredine illius ortum fuit malum. CAP. X. DEFRIGIDO POTU, VITAE ET SANIT. HOMINUM &c. 313

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
