# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 314

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/314

CAP. X. DE FRIGIDO POTU, VITAEET SANITATI §. III. Frigida potio vitam tollit, quia copiosius calefactum in corpus ingesta sanguinis progressivum per vasa motum repente sistit. Scholion. Repetenda hoc loco erit veritas in physiologicis jam satis abundeque demonstrata, vitam hominis perenni sanguinis & fluidorum circuitu conservari, adeo, vt, si is vel in totum, vel ad certum tantummodo tempus fistatur, omnis cogitatio, omnis calor, motus, sensus, omnes denique vires repente auferantur. Cum vero nihil in rerum natura tam potenter & celeriter humores, in fluiditate & motu constitutos, coagulet, inspisset & immobiles reddat, quam frigidum liquidum in corpus admissum; non mirum est, a copioso frigidae potu, celeriter venis, aestuante sanguine spumantibus, concepto mox vitalem istum circulum sisti, cordisque systolen & diastolen si non in totum, tamen adtempus tolli, quia vitales hae motiones a perpetuo influxu & effluxu sanguinis in corde dependent. Frigidus potus maxime adversus est ventriculi & intestinorum nerveo musculosae & membranaceae texturae, atque ideo gravissimas in iis passiones ob spasmos ingignit. Scholion. Sicut enim omne frigus partibus nervosis, secundum Hippotratem sect. V. aph. 17. & 18. & Celsum lib. 1. cap. 10. inimicum est: ita maxime ventriculus & intestina, inter nervosas praecipuae partes, pernicialem a frigido potu proxime & primario vim experiuntur, dum non modo a frigore sanguinis & lymphae nervorum per has partes liber transitus impeditur, sed & tonus & motus earum peristalticus ob rigiditatem, quam fibris infert labefactatur, unde inflammatio, cardialgia, colica, iliaca passio, proveniunt. Ita Aetius TETRI. III. serm. lib. cit. 28. a potu frigido, si quando a sudante ingurgitetur, iliacam passionem ortam notavit. Borellus cent. III. obs. 2. memorat, puellas delicii gratia deglutientes glaciem torminibus, imo dysenteriis periisse. In febri biliosa cum juvenis potaret frigidam, cardialgia oborta est, teste Rhodio Cent. II. Obs. 71. In puella annorum 5. post emulsionem gelidissimam iliacam passionem productam vide in Miscelle Cur. an. 7. Obs. 73. Et nihil certe freqventius in praxi occurrit, qvam qvod a frigida potione mox homines in singultum, alii in colicam, cum alvi adstrictione, incidant. Qvae omnes graves passiones testantur, naturalem harum partium tonum ingentem quandam vim passum fuisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
