# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 315-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, GORPORIS HUMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/315-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/315-2

Corporis habitus plurimum quoque facit magnamque vim habet ad morbis obnoxiam imbecillitatem, qualis est spongiosus, rarus, laxus, non latis, sed tenuibus & copiosis vasis conspicuus, sub quo facilius homines aegrotant, difficilius evadunt, & brevioris quoque vitae sunt, consentiente quoque in eo Hippocrate S. II. aphor. 44. Scholion. Quemadmodum omne robur vitale in libero & expedito solidorum & fluidorum motu & circulatione, & recrementitiarum partium ejectione consistit: ita minus potens robur in languore illorum motuum positum esse utique videtur. Cum vero per fibras laxiores & tubulos tenues atque exiles non multum sanguinis laudabilis ad motum ac robur solidorum accedere, & parum quoque per convenientia loca inutilis succi effluere potest, facile apparet, ejusmodi structurae corpora & vires habere subinfirmas & quam facile etiam a copia, intemperie & aliena rerum facultate laedi & praeter naturam affici posse. Accedit, quod in ejusmodi corporibus sanguinis & humorum stases in acutis morbis, in chronicis vero stagnationes & vasorum infarctus difficilius, quam in iis, qui compactas & robustas fibras habent, & qui latioribus vasis gaudent, discutiantur & ob id magis in morbis succumbant. Sique experientiam consulimus, certe ea nos docet, qui frequentius aegrotant & rheumatismis, catarrhis, podagrae, hypochondriaco malo, calculo, phthisi, lentis febribus, abscessibus, cachexiae, mensium & haemorrhoidum inordinatae fluxioni obnoxii sunt, & inter seminas, quae facile abortiunt & gravia in puerperio mala perpetiuntur, eos fere omnes tenuioris & laxioris esse carnis ac spongiosi corporis habitus, pinguedine saepius & nimia vasorum tenuitate laborantes. §. XXV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
