Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
i i a 2 Igitur robusta &sana corporis natura illa nobis dicitur, in qua omnes corporis functiones salvae ac integrae sunt quod fit, ubi motus, solidorum systoles &diastoles &progressivus fluidorum, neque minus excretorii, qui aliena &inutilia a corpore separant vigent; imbecilla vero natura est, in qua motus illi depressi, impares &languidi functiones corporis animati depravant. §. VII. Quo vividiores sunt motus progressivi &excretorii in corpore, eo valentior &robustior est homo, eo quod sufficiens &proportioni congrua lymphae per nervos &sanguinis, nec non succi nutritii per arterias in totum corpus inque motus organa copia influit, tum etiam, quia motu inutile &effoetum semper a corpore sejungitur, &utiles succi in ejus locum restituuntur. Scholion. iaeiero Superioribus locis satis abundeque explicavimus, vires ex aëre &alimentis probe digestis &subactis, quae commodam materiam boni sanguinis &lymphae subministrant, ratione primae originis proficisci; fusius quoque docuimus, per continuas &proportione ingestis respondentes excretiones corpus, vires &vitam conservari. §. VIII. In imbecillibus vires &motus deficiunt, excretiones non recte fiunt, &parum boni sanguinis &spiritus accedit ad corpus, unde succorum &nimia fit abundantia &nimia impuritas, atque adeo ex retentis &stagnantibus humoribus solennis morborum fit origo ac generatio. Cognoscitur natura robusta ex motuum organis ac vasis &cavitatibus, quae succos continent, &per quas illi feruntur. Quorum corpus vasis latis &capacibus est, quorum fibrae solidae, compactae &renitentes sunt, quorum nervi ac tendines robusti, cor &caput amplum, ii robustam naturam prae se ferunt. Qui vero exiles &tenues habent venas, fibras valde laxas, molles ac solutas, nervos quoque &tendines teneriores, ii naturae infirmae &debiliores recte habentur. Scholion.