# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 317-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, GORPORIS HUMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/317-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/317-2

i i a 2 Igitur robusta & sana corporis natura illa nobis dicitur, in qua omnes corporis functiones salvae ac integrae sunt quod fit, ubi motus, solidorum systoles & diastoles & progressivus fluidorum, neque minus excretorii, qui aliena & inutilia a corpore separant vigent; imbecilla vero natura est, in qua motus illi depressi, impares & languidi functiones corporis animati depravant. §. VII. Quo vividiores sunt motus progressivi & excretorii in corpore, eo valentior & robustior est homo, eo quod sufficiens & proportioni congrua lymphae per nervos & sanguinis, nec non succi nutritii per arterias in totum corpus inque motus organa copia influit, tum etiam, quia motu inutile & effoetum semper a corpore sejungitur, & utiles succi in ejus locum restituuntur. Scholion. iaeiero Superioribus locis satis abundeque explicavimus, vires ex aëre & alimentis probe digestis & subactis, quae commodam materiam boni sanguinis & lymphae subministrant, ratione primae originis proficisci; fusius quoque docuimus, per continuas & proportione ingestis respondentes excretiones corpus, vires & vitam conservari. §. VIII. In imbecillibus vires & motus deficiunt, excretiones non recte fiunt, & parum boni sanguinis & spiritus accedit ad corpus, unde succorum & nimia fit abundantia & nimia impuritas, atque adeo ex retentis & stagnantibus humoribus solennis morborum fit origo ac generatio. Cognoscitur natura robusta ex motuum organis ac vasis & cavitatibus, quae succos continent, & per quas illi feruntur. Quorum corpus vasis latis & capacibus est, quorum fibrae solidae, compactae & renitentes sunt, quorum nervi ac tendines robusti, cor & caput amplum, ii robustam naturam prae se ferunt. Qui vero exiles & tenues habent venas, fibras valde laxas, molles ac solutas, nervos quoque & tendines teneriores, ii naturae infirmae & debiliores recte habentur. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
