Latin
CAP. X. DEFRIGIDO POTU, VITAET SANITATI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 318
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. X. DEFRIGIDO POTU, VITAET SANITATI quae frigidae potu femellis nihir esse nocentius &sistendo menlium profluvio aptius. Eandem ob causam frigida potio eo tempore, quo in morbis materia peccans ad habitum corporis amandari &per cutis secerniculum expelli debet, alienissima est. Ita legimus in Miscell. Curios. Dec. HI. A. IX. Obs. 19. frigidum potum in petechiis jam expulsis lethalem effectum habuisse Idem metuendum est, si quis in exanthematicis febribus, eo tempore imprimis, quo variolae, morbilli, vel purpura ad cutem propelli debent, frigidum potum concedere velit. Ego aliquot funestos effectus in febribus jam inclinatis &fere finitis vidi. Laborabat ante aliquot annos Berolini vir illustris, jam senex, ex peripneumonia, &post decimum quartum diem fere omnia remiserant symptomata, nisi quod ob copiosos sudores siti premeretur. Concessit medicus tunc ibi notissimus potum acidularum Tennsteinensium liberaliorem, pro lubitu sumendum. Ille intra trium horarum spatium duo vasa, quae duas fere mensuras continebant, exhausit; brevi post ingens universum corpus languor tenebat cum summa virium dejectione, &intra quatuor horas interiit. Vidi quoque, feminam, quae ex morbillis decumbebat &iis jam evanescentibus haustum valde frigidum adiumserat, non modo in tussem &asthma, sed &contracturam pedum plures per annos durantem incidisse. Siquidem post febris impetum, hisce in morbis sedatum, natura jam tota occupata est in excernendis per transpirationem copiosis istis sordibus, quae ipso in morbo genitae fuerunt: quarum violenta retentio novis &gravioribus subinde malis producendis occasionem subministrat. Vidi quoque aliquoties ob frigidum potum, corpori exercitatione valde calefacto copiosius immissum, macuias &pustulas, imo tubercula in universa cute, praesertim in facie, oborta, non aliam certe ob causam, quam ob perspirationem repente interceptam. VIII. Est vero potio frigida pestifera, ubi ventriculo imminet quaedam inflammatio. Quare, qui pharmacum validius vel emeticum quoddam adsumserunt, aut vehementer ira commoti fuerunt, ab haustu frigido velut a veneno sibi caveant. Scholion. Res enim extra controversiam posita est, &ab ira &a fortioribus pharmacis ejusmod: ventriculum eique annexa intestina spastica quadam strictura corripi, quae utique a frigido dum augetur, inflammatoria sanguinis stasis quam facile induci potest.