# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 32-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/32-2

magis adjuvat laborantem, quam tempestiva abstinentia, quam etiam semper morborum initia desiderant: nam ut ea summas in secunda valetudine sibi partes vindicat; ita quoque in adversa plurimum momenti obtinet, sanat enim plenitudinem nimiam, obesos, pituitosos, vitiaque ex cruditate nata, quo rectius inedia a veteribus inter ea auxiliorum genera recensetur, quae corpus nostrum tam sanum, quam aegrum vacuant, siquidem, ut Galenus in Comment. Sect. II. aph. 17. docet, nullo in ejus locum, quod fuit vacuatum, accedente alimento, sit, ut inedia vacuet. §. XXXIV Vomitio & alvi per infusa eluitio optima quoque sunt adversus nimiam repletionem a cibis auxilia. Scholion. Nihil enim tam tempestive saburram in ventriculo contentam & molestam ciborum copiam exonerat, quam vomitus, qui brevissima via statim, quod molestum est, expellit, unde mox incommoda disparere incipiunt. Et erant haec duo repletionis praesidia olim athletis familiarissima, qui ut melius ferrent tam copiosum alimentum & novo ingerendo idonei essent, & clysmatibus & vomitionibus tantum non quotidianis utebantur. Vomitum vero ciebant lenissimis, bibebant enim hyssopum contritum in aqua, cui aliquid aceti vel salis miscebant. Et veteres quoque Romani utebantur vomitu saepius ex aqua tepida, adjecto sale & melle, ante & post coenam, & vomitandi confuetudine Imperatores Vitellius & Caligula luxuriae & comessationibus frequentibus sufficiebant. vid. Sucton. in Vitell. Cap. XIII. item in Nerone Cap. XX. & Celsus Lib. I. Cap. III. meminit athletarum consuetudinis, qui quotidie ejicientes vorandi facultatem moliuntur. Ut vero ad vomendum faciliores essent veteres, familiari in usu habebant certa instrumenta, pennas nempe & lora vomitoria, quae intrudebant in ventriculum, digito quoque quam longissime in fauces intruso vomitum provocabant, qua de re latius egit Cl. Dr.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
