Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Morbos infantibus &pueris familiares recenset Hippocrates Sect. III. par. 24. seqq. Atque testatur experientia, aetatem infantilem multis morbosis molestiis expositam esse, &duplo plerumque esse majorem numerum, qui singulis annis moriuntur, infantum, quam in ceteris aetatibus. Maximam vero stragem morbi epidemii iique maligni, ut pestis, dysenteria, variolae, in infantibus ordinario edere solent. §. XIV. Morbi, infantibus tenellis &pueris quoque proprii, infestant maxime caput inque ejus parte tam interna, quam externa fixam suam sedem &domicilium habent. Scholion. Unde videmus, capitis tineam, crustam lacteam, achores, oculorum &aurium fluxiones, epiphoram, strabismum, coryzam, gravedinem, glandularum in collo tumores, aphthas &capitis dolores, fluxiones narium, epilepsiam quoque, convulsiones, pulmonalium nervorum paralysin, sive catarrhum suffocativum, familiarissimos esse infantum morbos. Infantibus qui infesti sunt morbi, modo ab universo corpore laxo, raro, molli ac debili, modo ab imbecillitate capitis &systematis nervorum dependent. Et quia motus solidorum tam in corde &vasis, quam in intestinorum canali admodum languidus est, atque excretiones, quae fiunt alvo, non recte respondent, major humoris serosi &impuri fit accumulatio. §. XVI. Cum infantiles morbi maxime ab excretionibus deficientibus ac suppressis per secessum &transpirationem proveniant, humores impuri accumulantur, &prout stagnantes variis partibus inhaerescunt, diversa morborum schemata in scenam producunt. Scholion. Prima in regione cruditates acidae, biliosae, viscidae, ex nimia voracitate productae, anxietates, dolores, ejulatus, vigilias, inquietudines, inflationes ventriculi &abdominis, pertinaces tusses, singultum, vomitum, capitis gravitatem &dolorem producunt. Si validiori naturae robore ad partes capitis externas impuri humores propelluntur, exulcerationes capitis, achores, crusta lactea, aphthae, aurium &oculorum fluxiones, gravedines, coryzae, tumores glandularum colli fiunt.