# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 324

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/324

Solet ordinario calculus, ureteri inhaerens, vicinas primum partes, ut ventriculum & intestina ipsamque vesicam cum ductibus urinosis, & nervos ejusdem lateris crurales spasmo afficere, unde individui calculi comites nausea, cibi fastidium, vomitus vel conatus ad eum, frequens ructatio intestina torquens dolor, alvus adstrictior, urinae stillicidium, aegra spinae flexio, ac torpor cruris esse solent. A dolore vero acerbiori ex toto fit urinae suppressio, pulsus febrilis, convulsio, summa anxietas, jactatio corporis, epilepsia & convulsio sequitur, quae viris plus, quam feminis funesta esse solet, interdum etiam lethalis ventriculi accedit inflammatio. §. VIII. Neque tantum calculus in ureteribus, sed etiam in ductibus nervoso-musculosis, qui bilem ad duodenum devehunt, inhaerens acutissimos efficit dolores, vicinas pariter & remotas partes in spasticos motus abripiens. Scholion. Si calculus, ex cystide fellea protrusus, biliariis ductibus impactus est, crudeles in dextro hypochondrio oboriuntur dolores, cum summa anxietate juncti, intercipitur saepe usque ad suffocationem spiritus, noctes sunt insomnes, jactatur corpus, alvus est dura & constricta, pulsus est contractus, extremae partes inalgescunt, conatus est ad vomendum. Si diutius ibi moram trahit, sequitur tabes vel etiam hydrops, quae cuncta symptomata facile necem inferunt. Protinus autem cessant, calculo ex ureteribus in vesicam, vel ex ductu cholodocho in duodenum delapso. De calculo vesiculae fellis vid. Hist. in Miscell. Curios. D. I. A. VI. VII. Quum gravia illa saepiusque funesta a calculis orta symptomata nonnisi spasticae stricturae partium nervosarum imprimis imputanda sint, facile patet, quam imprudenter ii medici agant, qui in impetu morbi fortiora pellentia, calida, acria diuretica & stimulantia propinant. Scholion. Notandus utiqve hic est nocentissimus & vulgaris error, qui per diureSED INSTAR VINENI IN CORPUS HUNANUM AGENTIBUS. 325 diuretica fortiora committitur, qvae spasmos augendo non modo symptomata exasperant, sed & impediunt, qvo minus e sede sua calculus moveatur. Sed potius clysteribus emollientibus, fotibus, balneis, anodynis laxandae sunt viae ita iis remittentibus lenissimum pellens hujus propulsionem accelerabit. Immanes etiam sunt spasmi & generis nervosi adflictiones, quae funestum saepius in modum infantes teneros exercent, dum dentes difficulter pariunt. Schalion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
