# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 33-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CORPORIS HVMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/33-2

In febribus continuis excessivus calor, assiduae vigiliae, diuturna cibi abstinentia, miasma malignum sanguini admixtum benignorum succorum ipsiusque sanguinis nativam crasin penitus destruendo, omnes vires, quibus solidorum & fluidorum motus conservatur, adimunt unde incipit sanguis in hac vel illa partê, praesertim in cerebro vel etiam pulmonibus aut abdominis aliquo viscere, ventriculo vel intestino quiescere, putrescere, atque cordis & arteriarum systolen tollere. Innumera afferre possem exempla, ubi aegri morbis acutis; valde debilitati, paulo longius in erecto situ existentes subitam & inopinatam mortem sibi accersiverunt: siquidem in hoc situ difficilis est sanguinis a corde propulsio, quae, ob nimis languidum cordis motum, si cessat vel non sufficiens est, liquidi nervei in cordis fibras influxus etiam cessans plenarie cordis motum aufert. Quare non sine ratione Hippocrates Lib. Praenotionum §. 4. in omnibus acutis morbis malum pronuntiat, si aeger crectus in morbi vigore sedeat. Deinceps haud infrequenter mors in vigore ac statu febrium acutarum a sanguinis, propter rigorem & spasmum in extremis partibus, supervenienti congestione in cerebro, valde ob vim morbi imbecillo, producitur, ex quo si non per narium fluxum prorumpit, lethalem stasin vel inflammationem meningum & convulsionem producit. Pessimum itaque & lethale est indicium, si, praesertim die impari, quo secundum adsertum Hippotratis Lib. II. Epid. S. III. & testante experientia plerumque mori solent acute febricitantes, in variolis, purpura alba, petechiis & aliis epidemiis acutis & malignis rigor accedit cum urina tenui, & sine stillicidio sanguinis mentis emotio sequitur. Recte enim habet, quod Hippocrates in Praenotion. Coac. in acutis rigorem, corpore jam debili, lethalem observavit. Inde etiam ratio quam prompte elici potest, quare ungues nigri, digiti frigidi & con& contracti, labia inversa frigida, aures frigidae contractae, tempora collapsa mortis imminentis signa sint. §. XXIII. Virium in fenectute ordinaria est defectio & omnibus hominibus, utut temperatissime secundum praecepta saluberrima viventibus, mors inevitabilis est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
