# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 330

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/330

bet, in omni graviori dolore cibi abstinentiam utilissimam esse vel eum saltim imbecillem praebendum, & loco vini aquam biEx hisce etiam recte colligitur, evacuationes bendam. magno dolore cohibitas non acribus & stimulantibus. sed potius sedativis, & quae dolorem levant, restituendas esse, quia cessante spastica strictura sponte sequuntur pristinae tam per sudorem, quam per alvum evacuationes. Recordor hac in re nefariam medici curam, qui, quando ex dentitione difficili tenelli infantes alvo strictiori laborare coeperunt, repetitis purgantibus, quae ex mercurio dulci & resinae jalappae aliquot granis constabant, eam moliri, tristi saepissime exitu, in splendidis etiam personis tentabat: epileptici enim mox sequebantur insultus prorsus funesti. Sed longiores fuimus in recensendis illis gravibus vitiis, quae causae externae potissimum & violentae inferunt: sequitur nunc, ut morborum origines ex iis rebus, quae ad vitam & valetudinem intemeratam servandam pertinent, & nobis quotidianae & domesticae sunt, persequamur. Id enim non duhium est, quin tum vita, vires & sanitas, tum morbi & mortes ex iis rebus, quae in corpora humana ingeruntur, cujus generis sunt aër, cibus & potus, & quae ex iis quotidie ejici debent, suam originem ac generationem habeant, ut adeo mirandum sit, quod ea ipsa, quae materiam & causam fovent vitae & integritatis, mortem quoque & tot mala inferre possint. Ex aëre enim & diaetis morbos oriri, rectissime Hippocrates Libr. de flatibus pronuntiat. Visum est igitur nobis primum de dispositione corporum ad morbos, deinde de ingestorum vitiis & copia & intemperantia, naturae inimicis, tum de excretionibus deficientibus & suppressis, & quae exinde mala oriantur, ordine dicere omnemque rem tam clare oculis & menti subjicere legentium, ut, quae vera sit origo & generatio omnium morborum, & qua via illi praecavendi sint, satis superque appareat. Neque enim ego satis huc usque mirari potui, quemadmodum, qui morborum origines & causas scriptis tradiderunt, e longinquo quasi eas deducere ac derivare ex tot obscuris & minus evidentibus rationibus atque prinpiis allaborarint, neglectis iis omnibus simplicissimis, facillimis & quibus quotidie indiget homo, rebus, nempe ingestis, retentis & excretis, quae tamen ad veram & realem morborum causam subministrandam fatis apta atque idonea sunt. PHI

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
