# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 332

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, GORPORIS HUMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/332

CAPUT I. CORPORUM IMBECILLITATE MORBIS POTISSIMUM OBNOXIA. Edicus non tantum rerum nocentium, & quae morbos inferunt, proprietates ac vires generatim & absoluMAte, sed etiam relative imprimis & effective in individuo spectare & considerare debet: ita enim demum vera & utilis & ad judicandum & ad medendum apta observatio atque experientia enascitur. Scholion. Neque enim ullibi corporum dari vires certas & absolutas, sed omnes esse relativas & certis conditionibus adstrictas, supra jam docuimus. Has autem relationes ad tot diversa individua probe intelligere & invenire, id praecipui in medicina studii, laboris atque momenti est, & inter ea referendum, quae vulgus atque empirici non satis capiunt, qui effectum in medicamento tantum ponunt, neque eum pro diversitate corporum mirifice variare & dissidere perspiciunt. Et ita quoque sese habent morborum causae & res naturae humanae infensae, quarum effectus pro varietate individuorum valde disjunctus & subinde plane alienus est. Siquidem ex activa rei virtute & reactione corporis, velut subjecti, quod recipit actionem, demum effectum certum produci, apud omnes philosophos in confesso est. Ingentem corporum humanorum differentiam veteres medici atque ex iis sapientissimi Hippocrates ac Celsus probe attendebant, quin imo pro primo & praecipuo artis nostrae habebant fundamento, eo quod in dies fere observabant, quod alterum laedit, id alteri saepius ne ullam quidem molestiam procreare. Atque ideo tam in morborum productione & curatione, quam in iis praecavendis omne judicium, consilium & remediorum adplicationem ad corporum differentiam, quae potissimum in aetate & habitu corporis posita est, maxime omnium vero ad eorum vires dirigi debere, rectissime judicabant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
