# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 34-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/34-2

Qui non concoxit, ex toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotio credere. Ipsa quoque experientia ceu optima rerum magistra, deprehendimus, opportuno reddito somno per urinam & perspirationem, item per alvum melius & copiosius excretiones fieri, & totum corpus levius atque agilius inde reddi. Qua de causa etiam ex meo quidem certe salutari consilio omnia evacuantium genera, quo etiam pertinent thermae & acidulae, cum multo utiliori fructu post sufficientem somnum & concoctionem factam usurpantur. Tum etiam infusa herbarum ex aqua calida ad promovendam perspirationem utilissime sumuntur, & frictiones ad discutiendum in habitu corporis, qui in vitio est, humorem adhibentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
