# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 34-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/34-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/34-3

§. XXXVII. Liberior perspiratio, quae aucto sanguinis circulo fit, stomacho laborantibus bene succurrit & ad concoctionem juvat. Scholion. Perspirationem egregie adjuvat corporis motus & exercitatio, unde Celsus Lib. IV. Cap. V. in omnibus stomachi vitiis hanc ipsam primo levem, deinde majorem & maxime eam, quae superiores partes moveat, laudat, idque adserit quoque Libr. I. Cap. VIII. his verbis: si quis stomacho laborat, legere clare debet, post lectionem ambulare, ium pila vel armis aliove genere, quo superior pars movetur, exerceri. Spectat huc quoque sapiens dictum Hippocratis, quod proponit Libr. Epid. VI. Sect. W. exercitatio sanitatis est vesci citra satietatem & non refugere laborem. §. XXXVIII. Neque tantum laboranti stomacho in concoctione juvanda evacuantibus, sed & reborantibus succurrere oportet, quo eo melius & digestio & expulsio ingestorum fieri possit. Scholion. Id consilium secuti quoque fuerunt laudatissimi veteres, quare Celsus Libr. I. Cap. VIII. stomacho laborantibus suadet, ut non aquam, sed vinum calidum jejuni bibant, item post cibum vinum frigidum, sed per siphonem. Idem quoque sentit Hipp. lib. de Affect. §. 52.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
