# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 34

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/34

Sanguinis temperati defecatissima & subtilissima aetheria atque elastica portio est illud principium corporis nostri agens & movens, cujus origo & generatio ab aëris & alimentorum puriori & subtiliori parte potissimum arcessenda est. Scholion. Sicuti enim stupendi in rerum natura a fluidis mobilissimae indolis v. g. aethere, aëre effectus proveniunt: ita nihil dubii est, quin tenuiores aëreo aethereae & sulphureae sanguinis & lymphae partes maximam motus excitandi in animantium corporibus habeant potentiam; praesertim cum continuo animadvertamus ab alimentis & medicamentis subtilioris indolis, neque minus ab aëre puriori robur & vires corporis manifesto augeri; ab alimentis vero incongruis & aëre impuriori eas decrescere. Rectissime itaque in sanguine thesaurus vitae & virium quaerendus est, in quo vitalem veteres spiritum collocarunt. Hippocrates L. de Corde §. 8. pura & illustri substantia ex sanguinis discretione nata mentem hominis nutriri asseverabat: fortasse ob hanc rationem, quia animadvertebat, sapientiam hominis a bono & temperato sanguine plurimum foveri. §. XII. Aëris ad sustentandam animantium vitam inevitabilis est necessitas, tum propter ejus vim elasticam & gravitatem, qua pollet, tum etiam propter simplicissimum & agilissimum aetheris elementum, quod pro anima & spiritu quidam habent, cujus vehiculum aer est. Seholion. Quare non temere prodidit Hippocrates Libr. de flatibus §. 4. aërem in omnibus, quae corpori accidunt, maximum esse & auctorem & dominum, cujus potentiam diligenter persuicere oportes. Item §. 6. mortalibus vitae & morboram aegzotis aërem esse auctorem & ob eum inquinamentis plenum quipus humana natura offenditur, homines aegrotare, non minus vere, quam sapienter idem gravissimus auctor innuit. Cui enim ignotum est, aëris muratiotationes parere morbos epidemios simplices & pestilentes & qui in certa anni tempora incidunt. Ex quo recte colligitur majorem in aëre esse vim ad immutandum corporis habitum, quam in diaeta, siquidem aër respiratione non modo intra pulmones recipitur, atque exterius corpus nostrum ambit, sed & alimentis intermixtus ad ipsum sanguinem transit. In pulmonibus elastica vi magis aucta & etiam gravitate sua circulantem per eos sanguinem urget, propellit, promovet & torpidum jam ac motui ineptum ad cordis fontem vivida circumpussione perducit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
