Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 349
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIV. Igitur non certior &melior ad praecavendos sexui fequiori familiares morbos via &ratio inveniri potest, quam si nimiae sanguinis &humorum plenitudini convenientibus auxiliis occurramus. Scholion. Id vero quam optime praestant tempestive &cum prudentia adhibitae sanguinis per incisionem venarum, hirudines, cucurbitulas, emissiones. Quo spectant etiam abstinentia, inedia, motus &exercitatio corporis, peregrinatio &coeli mutatio; posthaec decens thermarum, acidularum vel aliorum fontium salubrium usus, liberalior potus cerevisiae tenuis, vel aquae calidissimae herbis infusae, non omissis clementioribus laxativis, ipsas ab omnium morborum insultu egregie vindicant. §. XXXV. Superest alia imbecillitatis ad morbos valde proclivis in corporibus humanis ratio, eaque nativa &a morbidis parentibus in liberos transmissa, qua vel totum corpus vel quaedam tantum ejus partes infirmae &ad certos morbos suscipiendos aptae evadunt. Scholion. Verissimum est, utut cognitu difficile admodum, &animi &corporis vitia a parentibus per generationem transire in liberos, ita ut nihil certius sit, quam quod robusti robustis, imbecilli imbecillis, morbosi morbosis procreentur.