Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 350-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXVII. Quemadmodum nihil tam difficile est, quam labem, quae in structura &conformatione solidae partis inhaeret, emendare, ita etiam prava solidorum per nativitatem accepta ad morbos dispositio non adeo facile, optimis etiam datis praesidiis, extingui potest, quin potius accedente occasionali causa primis subinde annis prompte excitatur atque in actum deducitur. Scholion. Sicut senium, ut praeclare disserit Trallianus Lib. XII. de marasmo, nulla medicina tolli potest, eadem ratione prava, quae in solidorum structura &labe consistit, ad morbos proclivitas difficulter admodum eradicatur.