# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 354

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/354

Quum non tantum universi corporis, sed & singularum partium infirmitas a viribus nimium exhaustis & deperditis proficiscatur, ita ut deinde tam facile obnoxia sit morbis; sequitur, omnia ea, quae vigorem & vires corporis suffurantur, easque exhauriunt, & vitae & valetudini prosperae inimicissima gravibusque ac funestis morbis ingenerandis esse aptissima. §. XLIV. Quoniam materiam virium & motuum causam boni & temperati succi in vasis praebent, quid manifestius est, quam quod ea vires corporis consumant, quae optimos succos & benignum sanguinem auferunt. §. XLV. Hoc in genere sunt, praeter morbos quoscunque, immodicae sanguinis profusiones sive natura sive arte factae, diuturna inedia, incongruus plane cibus, assidua vigilia, immoderatior venus, crebrior purgantium usus, plenaria motus intermissio, anxiae curae, sollicitudines, tristitia diuturna, profundae sine voluptate qua dam meditationes, animi contentiones, tempestates valde aestuosae vel nimis humidae, ignavia & desidia, ebrietas, luxuria & hujus generis plura. Scholion. Haec omnia & singula ita sunt comparata, ut, si quaedam tantum ex illis, praesertim in corpore natura debili, concurrant, adeo yires pessundent & naturam imbecillem reddant, ut postea non modo omnibus fere pateat vitiis, sed & magnum periculum in morbis accendat, & aegri difficillime sanentur. Miserum itaque & infelicem illum medicum habeo, qui cum ejusmodi debilibus & corruptis naturis corporum agere & curaVerum deterioris adhuc conditionis tiones tentare debet. sunt illi medici, quibus cum valetudinariis, hypochondriacis, scorbuticis, quotidie conflictandum est. Hi sunt illi aegrotantes, qui medicum non modo molestissime exercent, sed & ejus existimationi multum detrahunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
