Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 359
Unproofread scanNot analysed yet
Vigor motus intestinorum peristaltici, atque ab eo dependens debita fecum alvinarum excretio sufficientem cibi ac potus quantitatem desiderat. Scholion. Alimentarii canalis motus peristalticus, quem vermicularem vocant, &cujus beneficio ingesta ex ventriculo ad intestinum extremum devolvuntur, identidem convenienti ejus systole &expansione absolvitur. Nam vis ejus contractiva ab influxu roris nervei &sanguinis tunicas intestinales perluentis, expansio autem a mole contentorum celebratur. Hinc, ubi multus cibus revomitur, alvus sistitur, &qui patiuntur inediam, vel parciori manu cibos assumunt, in iis contrahitur ventriculus, &rarior fit alvi dejectio. Quod vel maxime apparet in febribus &reliquis morbis, ubi parum alimenti appetitur. In iis enim segnior esse alvus consuevit, &quoniam ejus sordes &inquinamenta, quae ex universa sanguinis massa hic deponuntur, mucosa, biliosa, salivalia atque adeo ad fermentationem prona, non satis mature expelluntur, facile accidit, ut mora diuturniori corrupta novo morbo &gravioribus symptomatibus materiam &occasionem subministrent. §. VII. Igitur copia alimentorum intestina ad crebriorem ingestorum expulsionem sollicitat, nisi a praecedentibus causis horum vis contractiva valde debilitata fuerit. Scholion. &biEx quo causa apparet, ob quam qui multum comedunt bunt, LI. 3 bunt, crebrius alvum demittant.