# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 359

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/359

Vigor motus intestinorum peristaltici, atque ab eo dependens debita fecum alvinarum excretio sufficientem cibi ac potus quantitatem desiderat. Scholion. Alimentarii canalis motus peristalticus, quem vermicularem vocant, & cujus beneficio ingesta ex ventriculo ad intestinum extremum devolvuntur, identidem convenienti ejus systole & expansione absolvitur. Nam vis ejus contractiva ab influxu roris nervei & sanguinis tunicas intestinales perluentis, expansio autem a mole contentorum celebratur. Hinc, ubi multus cibus revomitur, alvus sistitur, & qui patiuntur inediam, vel parciori manu cibos assumunt, in iis contrahitur ventriculus, & rarior fit alvi dejectio. Quod vel maxime apparet in febribus & reliquis morbis, ubi parum alimenti appetitur. In iis enim segnior esse alvus consuevit, & quoniam ejus sordes & inquinamenta, quae ex universa sanguinis massa hic deponuntur, mucosa, biliosa, salivalia atque adeo ad fermentationem prona, non satis mature expelluntur, facile accidit, ut mora diuturniori corrupta novo morbo & gravioribus symptomatibus materiam & occasionem subministrent. §. VII. Igitur copia alimentorum intestina ad crebriorem ingestorum expulsionem sollicitat, nisi a praecedentibus causis horum vis contractiva valde debilitata fuerit. Scholion. & biEx quo causa apparet, ob quam qui multum comedunt bunt, LI. 3 bunt, crebrius alvum demittant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
