Latin
NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ut tunicae vasorum, in quibus fluida circumvehuntur, libere &convenienter tum contrahantur, tum expandantur, humores nec in excessu, nec in defectu peccare debent. Copiosior enim eorum moles ac renisus vasorum elaterem &potentiam systalticam non mediocriter deprimit, unde tardior enascitur progressus, qui deinceps ad stagnationes &corruptiones plurimum confert. Quodsi vero deficiunt humores, expansio vasorum fit insufficiens, neque etiam ad minima &capillaria vasa tunicarum, quibus ea investiuntur, quaeque eorum systalticum motum adjuvant. pertingere ac continuari potest; quare non mirum videri debet, si pulsus cordis &arteriarum fiat debilior atque robur universo corpori decedat. §. XVI Legibus naturae &hoc continetur, ut ianguis vitalibus motibus rite prosequendis aptus ex partibus, quae ejus essentiam constituunt, probe sit mixtus. Scholion. Elementa, ex quibus vitalis ille purpurei coloris succus conflatur, debentur partim principio oleoso-sulphureo, partim terreo &aqueo, horum vero perfecta mixtio ac unio in eo consistit, ut tres fere partes liquidi aquei ad unam solidi necessario requirantur, quemadmodum id apparet in sanguine hominis sani, si lento calore ejusdem evaporatio instituatur.