Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 361
Unproofread scanNot analysed yet
non aliud quicquam bonum, quod naturae modum excedit. Quoniam omne nimium &mole exsuperans motibus naturae ordinatis &proportionatis, quibus sanitatis natura continetur, est contrarium, cibus quoque praeter naturam copiosius ingestus, ut prudenter admodum prodidit Hippocrates Sect. II. aph. 17. morbum facit Et libr. de diaeta acutorum: prava haec est diaeta, cum quis plures cibos corpori praebet, &hinc impotentia gulae non inepte dira generis humani carnifex nuncupatur. Scholion. Huic sententiae suffragatur etiam Celsus Libr. I. Cap. II. pag. 25. ubi ad cibum ventum est, nunquam est utilis nimia satietas. At vero id maxime hic in quaestionem venire video, quid τò nimium sit, atque ex quo illud aestimari debeat, utpote cum advertamus, quod aliis naturis est nimium atque inimicum, id rursus aliis esse moderatum adeoque amicum, &quod aliis est minus sufficiens, id certis rursus infestum esse ac nimium. Mirum enim est, quantum discriminis corpora humana inter se recipiant; tam ratione structurae &habitudinis partium, quam ratione vasorum capacitatis &solidorum potentiae motricis seu roboris. Quin imo ipsae naturae per aetates, per anni tempora, per vitae genus, per ipsum victum, per elimata mirifice mutantur, adeoque pro tanta varietate &mutatione corporum difficile admodum erit, unam &certam ciborum quantitatem &mensuram omnibus &singulis commodam ize by Goog Di, dam &sufficientem invenire. Nam quod uno tempore homini conveniens &sufficiens est alimentum, id saepius eidem alio tempore nimium &noxium esse usu atque experientia animadvertimus. §. XII.