# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 362

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/362

Igitur rectissime justa & conveniens alimentorum mensura adeoque vel nimium vel parum ex solidorum robore ac viribus semper aestimari debet, magna enim est, testante Hippocrate Libr. de alimentis, quantitas ad vires solerti ratiocinatione adaptata. Scholion. Nam neque ullius corporis vires & efficacia in rerum natura absolute, sed semper relative considerari debent, hinc etiam rò nimium vel τὸ parum ciborum ratione individui aestimare oportet, robustum an imbecille sit, vasa habeat capacia, an angusta, exilia. Hinc fit, ut docente Hippocrate Libr. de Affection. §. 52. quaecunque sanis commoda sunt, ea etiam aegrotis exhibita fortiora sint. §. XIII. Quo major copia virium & plus roboris in corpore humano inque ejus ventriculo est, eo plus nutrimenti ferre potest homo & contra. Scholion. Quare paucos cibos senes requirunt, & facilius jejunium tolerant, quam juvenes, quia attestante Hippocrate Sect. I. aph. 14. illis parum caloris inest, propterea paucis alimentis indigent. §. XIV Sicuti in rerum natura virium motricium efficacia recte aestimatur ex effectu, cum plus vel minus resistentiae vincere possunt: ita etiam robusta corporis humani natura vel ventriculus firmus is nobis habetur, qui motu peristaltico fortiori instructus alimenta probe subigere, miscere, digerere, ex uno loco ad alium propellere, imo convenienti tempore expellere & puras chylosas partes in vasorum lacteorum oscula impellere possit. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
