# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 365

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/365

Ita videmus infantes, & fame diuturna pressos, item eos qui mox ex morbo evaserunt, itemque valetudinarios, phthisicos, melancholicos, hypochondriacos, & qui vermibus laborant, pueros nimium voraces esse & exinde multas sibi contrahere aegritudines. §. XIX. Infantes lactentes ex copia lactis, diutius in stomacho detenti & bilis acrioris adfluxu corrosivi redditi, gravissime aegrotant. Scholion. Sicut omnium rerum nec quicquam ad sanitatis in infantibus tutelam, ac alvus bene fluida, aptius est: ita lac copiosius ingurgitatum, quam ventriculi teneritudo subigere & expellere potest, stagnat, acore inficitur & confermentatione cum bile corrosivam & propemodum virulentam naturam induit: hinc feces coagulatae & viridi colore tinctae tam corrodentes saepius sunt, ut llinteamina exedant. Mirum enim est, lac diuturna mora & stagnatione in intestinis acidissimum evadere, ut flavum bilis colorem in viridem convertat, qui adfuso oleo tartari per deliquium protinus in flavum rursus transmutatur. A cruditate hac corrosiva ex copia lactis male digesti graves & periculi plenissimae, quae hanc aetatem infestant, aegritudines, ut tormina, cardialgicae anxietates & convulsiones, oboriuntur; si quando a lactis viscido congulo tunica villosa & crustosa intestinorum, in quam vasorum lacteorum innumera ostiola desinunt, obstruitur, abdominis intumescentia, atrophia reliqui corporis cum alvi ingenti dejectione innascuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
