Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 376
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. ALIMENTIS INTEMPERATIS INGENTIQVE ACIDORVM NOXA. Limenta, quae temperie gaudent, sicuti sanguinis crasi ac naturae admodum convenientia atque amica sunt, &Aorpus nutriunt &robur ac vires ipsi praestant; ita eminenti facultate &sapore praedita, tum ad nutritionem, tum ad vires conservandas minus sunt idonea, ut potius morbis materiam &fomitem praebeant. Scholion. Hanc sententiam plenissime confirmat Hippocrates Libr. de veteri medicina §. 26. Verum robur &augmentum per nihil aliud contingit, qvam qvod probe temperatum est alimentum, &qvod nihil intemperatum &forte habet §. 24. &2. hos cibos incommodos esse &ingestos laedere, qui intemperati sunt aut nimis salsi, acidi, aut amari aut dulces aut fortes, copiose exponit &dicit, eos humana natura potentiores esse, qui non superari possint, quibus conferri potest Lib. de Natura Humana Temperata alimenta corpus humanum conservant &roborant, quia vitales humores, temperie blanda gaudentes, calore &motu amissos resarciunt. Scholion. Sanguis temperatus admodum humor est, gelatinosus, omnis saporis expers, ex variis elementis, oleosis, aqueis &subtilioribus terreis commixtus, de cujus natura, mixtione atque ingredientibus latius egimus in Temo priori, qui philosophiam corporis humani vivi &sani pertractat, Cap. V. Et cum temperata, ut carnes, lac, ova, panis, ratione mixtionis valde conveniunt cum sanguine, quare non modo eum generant, sed &ad nutriendum &robur corpori conciliandum prae aliis admodum sunt idonea. §. III. Omnia itaque intemperata esculenta &potulenta crebrius &copiose ingesta, quia non conveniunt cum temperata &blanda sanguinis mixtura, &laedunt corpus &sanitatem offendunt.