# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 376

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/376

CAPUT III. ALIMENTIS INTEMPERATIS INGENTIQVE ACIDORVM NOXA. Limenta, quae temperie gaudent, sicuti sanguinis crasi ac naturae admodum convenientia atque amica sunt, & Aorpus nutriunt & robur ac vires ipsi praestant; ita eminenti facultate & sapore praedita, tum ad nutritionem, tum ad vires conservandas minus sunt idonea, ut potius morbis materiam & fomitem praebeant. Scholion. Hanc sententiam plenissime confirmat Hippocrates Libr. de veteri medicina §. 26. Verum robur & augmentum per nihil aliud contingit, qvam qvod probe temperatum est alimentum, & qvod nihil intemperatum & forte habet §. 24. & 2. hos cibos incommodos esse & ingestos laedere, qui intemperati sunt aut nimis salsi, acidi, aut amari aut dulces aut fortes, copiose exponit & dicit, eos humana natura potentiores esse, qui non superari possint, quibus conferri potest Lib. de Natura Humana Temperata alimenta corpus humanum conservant & roborant, quia vitales humores, temperie blanda gaudentes, calore & motu amissos resarciunt. Scholion. Sanguis temperatus admodum humor est, gelatinosus, omnis saporis expers, ex variis elementis, oleosis, aqueis & subtilioribus terreis commixtus, de cujus natura, mixtione atque ingredientibus latius egimus in Temo priori, qui philosophiam corporis humani vivi & sani pertractat, Cap. V. Et cum temperata, ut carnes, lac, ova, panis, ratione mixtionis valde conveniunt cum sanguine, quare non modo eum generant, sed & ad nutriendum & robur corpori conciliandum prae aliis admodum sunt idonea. §. III. Omnia itaque intemperata esculenta & potulenta crebrius & copiose ingesta, quia non conveniunt cum temperata & blanda sanguinis mixtura, & laedunt corpus & sanitatem offendunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
