# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 377

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/377

Scholion. Equidem non mea est sententia, ac si plane nullum intemperatum intus sumi debeat, cum videamus, & dulcia & amara & salsa & spirituosa moderatiori usu non facile nocere, sed saepius medicinae loco esse; sed illud tantum urgeo, quod haec ipsa copiosius ingesta nocere, neque corpori alimoniam praebere possint. Quare etiam Hippocrates Libr cit. non in totum damnat diversos cibos, si probe inter se commixti & contemperati fuerint, sed saltim in suo genere fortissima, separata neque aliis contemperata, ut inter acida acidissimum. τοῇ Ex intemperatis nullum tam infestum humanae naturae est, variisque modis laedit, quam acidum copiosius adsumtum, quia mixtioni sanguinis plane est adversum eamque destruit, crassiores coagulat & subtiliores sulphureas ejus partes figit. Scholion. Neque hac in re destituti sumus veterum consensu. Ipse Hippocrates Libr. de Vict. acutor. acida plus nocere feminis, quam viris, adfirmat & Libr. de affectionibus vim erodendi ipsis adscribit. Celsus Lib. II. Cap. XVIII. acetum infirmis nunquam dari debere praecipit, & Cap. XX. acida alimentis mali succi annumerat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
