# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 379

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/379

Deinde videmus indies, hypochondriacos sic dictos, nec non melancholicos & quartanarios non aliam ob causam, quam quod copiosum prima in regione semper foveant acidum, alvi esse adstrictioris, quam absorbentia & quae acidum temperant, ut mannata & fontes medicati, Carolinae thermae, quae alcalinum sal in sinu fovent, longe felicius in iis expediunt, quam fortiora pharmaca, eo quod eorum vis purgativa volatilis salina forti acido plane invertatur. Et quoniam in iis corporibus ordinario acidi succi biliosis praedominantur, hinc sit, ut eorum excrementa, quorum color alias ex flavo brunus, qui bili debetur, pallida & albicantia appareant. §. VII. Acida supra modum comesta generationem succi chylosi plane impediunt, ita ut nec sanguis bonus, nec nutritius succus laudabilis produci possit. Scholion. Chylum emulsionem quasi naturalem esse, ex alimentorum roscidis, aqueis, gelatinosis, oleosis partibus invicem inter se exacte mixtis confectam, nemo negabit. Nihil vero in natura reperitur, quod hanc aquearum cum oleosis partibus mixtionem magis impediat & destruat, quam acidum, quod statim terreis & oleosis sese adsociando coagulum ad fundum secedens efficit. Destructa itaque statim sub primo ortu succi chylosi, qui proxima materia & sanguinis & lymphae nutritiae est, natura ac crasi, non mirum est, propter abundantiam succorum primis in viis acidorum corpora & robore & nutritione debita defraudari. Canes Bononienses minimae staturae permanere ferunt, si primis statim mensibus modicum aceti ipsis datur. Atque eam ob causam etiam fit, ut acetum polysarcia laborantibus commendetur. Notum praeterea est illud memorabile exemplum apud Famianum Stradam Libr. VIII. de bello Belgico, ubi refert, quendam praefectum Regis Hispaniarum mediaaetate adeo increvisse, ut fascia e collo demissa sustinen(lI) CCc dus venter esset, quod ille incommodum minuere volens, vino valedixit & aceto usus est effecitque, ut ante mortem octoginta librarum pondere decreviss: compertum fit. §. VIII. Nocent quam maxime tam esculenta, quam potulenta acida iis, qui ventriculum habent infirmum, in quo videlicet succi facile coacescunt, diutius retinentur, nec probe per alvum trarseunt. Scholion. Horum in numero sunt insantes, senes, moerore animi aut morbo praecedente confecti maxime omnium vero hypochondriaci & hystericae feminae. & quibus caput infirmum est, vel spasmo laborat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
