Latin
NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 38
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Eadem lex naturae praecipit, ut partes solidae sulphureae, terreae &mucidae aqueis fluidis intime sint intermixtaeScholion. Nisi enim solida cum fluidis intimam inirent societatem, facile fluida a solidis secederent &minimi partium tubuli necessario obstruerentur. Quo minus itaque haec contingerent, provido naturae consilio multorum viscerum, maxime pulmonum &lienis fabrica ferme tota ex canaliculis minimis est constructa, hunc praecipue in finem, ut pressione ac impulsu per vasculorum myriades transientis sanguinis partes solidae in minimos globulos discerptae eo melius cum interlabentibus fluidis per vasa circumferrentur: unde patet quoque ratio, quare textura sanguinis ex horum viscerum obstructione vitiata plurimorum morborum generationi velificetur. XVII Ordo &lex naturae nostrae microcosmicae postulat, ut temperatus, id est, ab omnibus salino sulphureis mucidis excrementitiis partibus liber &depuratus sanguis ad actiones, qvae in corpore humano fiunt decenter praestandas esse debeat. Scholion. Qua de causa tam copiosa excreteria organa &emunctoria, quae varii generis inutiles &effoetas sordes continuo educunt, in animantium corporibus a provida natura constituta reperies; quo plus enim excrementitiis sordibus inquinatus est sanguis, eo sanitati minus patrocinatur, quin etiam morborum &mortis causa sit, unde excretiones ad vitam &sanitatem tuendam valde sunt necessariae. §. XIIX. §. XVIII. Vitales illi progressivi &intestini sanguinis motus ejus sunt naturae, ut optimi sanguinis &temperati crasin tandem resolvant, eumque intemperatum &vitae continuandae inutilem reddant; opus hinc est, ut continuo inutiles &excrementitiae partes secretae foras protrudantur novae vero &temperatae in earum vicem surrogentur. Scholion. Quibus cognitis jam clarissime intelligitur, cur homo sine alimentis &sine excretionibus non diu vivere &robustus ac validus permanere possit: calor enim, qui nonnisi intestinus partium sanguinis motus a progressivo oriundus est, continuo in temperatam humorum crasin agit, quam in excrementa saline sulphurea, mucida, corruptibilia dissolvit, ut perpetuo novorum &beniguorum succorum accessu opus sit.