Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 380
Unproofread scanNot analysed yet
His omnibus fructus horaei, qui multum acidi habent, ac fermentatione in succos acidos transeunt, vina acida &cerevisiae triticeae, quae facile coacescunt, infensissima sunt. Acida ingesta &diutius retenta ipsa mora pejora fiunt, &commixtione cum biliosis succis valde corrosivam &virulentam naturam induunt, ita ut nerveas ventriculi &intestinorum partes exquisitissimae &tenerrimae sensationis, quae cum toto nervorum genere consentiunt, arrodendo gravissima symptomata suscitent. Scholion. Haec veritas antiquissimis medicorum non ignota fuit. Hippocrates Libr. de prisca medicina §34. in fine prodidit: quos acuta acrisque ac aerugina a hiiis a fligit, qualis mox rabies &morsus vis erum ac pectoris &desperatio? non sedatur autem haec, priusquam canem expergetur &prosternatur &aliis permisceatur. Nam atra bilis. quae atro carbone semper notata veteribus fuit, non aliunde suam habet originem. quam a miscela fortis acidi cum succo bilioso, cujus color primum sit viridis, deinde niter, si diutius in corpore retineatur. Maritanus, qui optime commentatus est in Hippocratem, pag. 312.