# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 380

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/380

His omnibus fructus horaei, qui multum acidi habent, ac fermentatione in succos acidos transeunt, vina acida & cerevisiae triticeae, quae facile coacescunt, infensissima sunt. Acida ingesta & diutius retenta ipsa mora pejora fiunt, & commixtione cum biliosis succis valde corrosivam & virulentam naturam induunt, ita ut nerveas ventriculi & intestinorum partes exquisitissimae & tenerrimae sensationis, quae cum toto nervorum genere consentiunt, arrodendo gravissima symptomata suscitent. Scholion. Haec veritas antiquissimis medicorum non ignota fuit. Hippocrates Libr. de prisca medicina § 34. in fine prodidit: quos acuta acrisque ac aerugina a hiiis a fligit, qualis mox rabies & morsus vis erum ac pectoris & desperatio? non sedatur autem haec, priusquam canem expergetur & prosternatur & aliis permisceatur. Nam atra bilis. quae atro carbone semper notata veteribus fuit, non aliunde suam habet originem. quam a miscela fortis acidi cum succo bilioso, cujus color primum sit viridis, deinde niter, si diutius in corpore retineatur. Maritanus, qui optime commentatus est in Hippocratem, pag. 312.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
