# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 384

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/384

§. XIV. Acida feminis gravidis & lactantibus & puerperis & quibus ob aetatem menses deficiunt, valde perniciosa esse, experientia edocemur. Scholion. nam nutritius Horum ratio ex modo dictis facile elici potest; succus, qui infantem in utero & extra eum alere debet, miscela acidorum destruitur atque intemperatus fit. Infantes, qui mammas sugunt, si nutrices acida sumserint, inde ardorem & tormina percipiunt, & gravidae, si fructibus horaeis abutuntur, infantes vel debiles gignunt, vel in puerperio graves poenas luunt. Ubi mensium plenarius est ob aetatem defectus, facilis est dispositio ad chronicas & spasmodicas passiones, quam cum acida augeant, omni cura ea evitare oportet. Puerperis vero nocent, quia lochialem impuri sanguinis fluxum cohibent. Utut acida intempestivo & immoderato usu admodum noceant, tamen moderate adsumta, ubi corpus nimium aestuat & celerius sanguis movetur, sique aestas est ferventissima & corpus juvenile motu exercetur, tantum abest, ut valetudinem offendant, ut potius conferant, atque appetitum & digestionem excitent. Scholion. Ita certe est, ut, quae nocere vehementer possunt abusu, prudenter usurpata prosint plurimum. Medicinae itaque potius, quam alimenti vicem praebeant ejusmodi excessivis facultatibus donata, quorsum etiam vina acidiuscula & spirituosa referimus. Et profecto alimenta illa validiora, quae potius ut medicamenta consideranda sunt, ingentia illa in differenti corporum natura discrimina satis abundeque docent, qua observatio utique in medicina tam diaetetica, quam therapeutica summe necessaria est, multumque momenti habet. Perpetuum enim id esse debet ab uno homine qui hoc vel illud sine laesione ferre possit, non judicandum esse ad alterum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
