# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 385

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/385

Noti mihi sunt medici, quibus ob temperaturam cholericam acida nihil fecerunt incommodi, & ob id perducti sunt, ut insons fere acidum nec morbosum, neque in hypochondriacis etiam accusandum esse contenderint. Tam corrupta saepius est argumentandi ratio, cui quotidiana experientia contradicit. §. XVI. Quam perniciosus acidus vitae & sanitati est humor & ex omnibus intemperatis, qui adsumuntur, pessimus, tam promtum ac facile est, si in prima regione consistit, eum temperare, corrigere & plane innoxium reddere. Scholion. Id praestant efficacissime omnia terrea, alcalina, ut conchylia, ovorum testae, cancrorum lapides, item salia fixa alcalina & hujusmodi alia quamplurima, quae absorbendo, invertendo omnem statim noxam adimunt. Sunt haec simplicissima, domestica & parabiliora medicamenta, sed probatae virtutis & praestantioris usus. quam ulla alia pretiosa, summa arte conquisita, vel chymico igne confecta. Et certe hoc nomine sackenius & tylvius, qui horum usum summe proficuum in artem nostram introduxerunt, eximiam laudem merentur. Optindum certe foret validissime, ut & alii intemperati, & qui in vitio iunt, humores, quales sunt nimis acres, salsi, biliosi, viscidi, tam cito & tan valide aptis remediis & specificis alterantibus corrigi & inverti possent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
