# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 388

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/388

Intemperatis quoque & insalubribus cibis jure nimium dulcia, mellita, saccharata, fructus dulces & musta annumeranda sunt, cum modo fermentatione acescant, modo valde tenaces & glutinosos humores reddendo viscera infarciant, obstruant & ad generationem morborum chronicorum multum contribuant. Scholion. Uti quidem sanis & robustis omnia sunt sana, nec facile laedunt, ita etiam dulcia, si non diutius primis viis inhaerent, sed alvo mox expelluntur, non adeo nociva sunt. Aliter vero res habet in infirmis, & ubi ventriculus laborat, tunc enim facile coacescunt. Et hanc ob causam Celsus Lib. I. Cap. II. pag. 25. de hisce hanc profert sententiam: condita omnia duabus de causis inutilia sunt, quoniam & plus propter dulcedinem adsumitur, & quod modo par est, tamen aegrius concoquitur; secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit, omniaque praedulcia stomacho aliena idem Auctor Cap. XXV. judicat. §. XXI. Experientia clarum est, dulcia jejuno sumta ventriculo appetitum destruere & vim digestionis infringere, manifesto documento, succum illum fermentativum & menstrualem, qui alimentis optime solvendis servit, horum copia multum debilitari. §. XXII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
