# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 394

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/394

scentiis nasci solent, valde Scholion. Et hujus generis morbi utique sunt hydrops, cachexia, contumax febris, phthisis, atrophia: nam hi ipsi morbi, testante sectione corporum iis mortuorum, in hepatis indurationibus, pulmonum tuberculis, pancreatis & glandularum meseraicarum scirrhescentia, lienis infactu & corruptione sedem suam & radicem fixam habent. Kiedlinus in Lin. Med. refert, quendam continuo vini spiritus usu neglectis carnibus aliisque eduliis mortuum & dissecto corpore ventriculum, intestina, omnia rugosa & contracta, hepatis tubulos concretos, bilem in totum corpus succedentem, pancreas aridissimum, membranam aliquam corrugatam & concretam referens, totum vero corpus exuccum repertum fuisse. Nota mihi aliquot sunt exempla hominum immoderatius spiritum vini & cerevisiam bibentium, qui ex hydrope, phthisi, haemoptysi mortui fuerunt, ubi in apertione corporum non modo hepatis & pulmonis indurationes & exulcerationes, sed & polyposae concretiones in vasis repertae fuerunt. §. VII. Liberaliores aquarum ardentium & aliorum spirituosorum potatores tandem penitus ciborum appetentiam amittere & anorexia laborare, indubitatae experientiae fide constat, & hinc tabe & viribus consumti tandem pereunt. SchoSpirituosi liquores ventriculo & annexis intestinis eorumque functionibus valde inimici sunt, & quidem plurimis ex causis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
