# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 397-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. V. EXCRETIQNVM DEFECTV PRAECIPVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/397-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/397-2

CAP. V. EXCRETIQNVM DEFECTV PRAECIPVO ctiones atque indurationes disponant, & relictis excrementitiis partibus impuri succi reddantur, praesertim si corpora motu & exercitatione carcant, atque intemperatis, acidis & viscidis utantur. Videmus itaque, praeter experientiam, etiam ipsam rationem pro valetudine integra servanda non modo motum, sed & potum liberaliorem, modo is sit congruus, suadere. Videmus etiam eos, qui nimium potu se ingurgitant, non tam frequentibus morbis esse obnoxios, quam qui nimium voracitati dediti sunt & gulae indulgent, CAPUT V. EXCRETIONUM DEFECTU, PRAECIPUO MORBORUM FUNDAMENTO. D firmam valetudinem & corpus sanum servandum non tantum ingesta, sed maxime omnium etAA iam excreta spectari debent, siquidem & nimia ingestorum copia & mala eorum materia non faeile offendit corpus, si modo bene per excretoria transeat & foras ejiciatur. Nam illud saltim, quod in vitio est, si in corpore retinetur, si motus expers est, si subsistit, & partes exquisitioris sensus & motus lacessit, morbum parere & motuum oeconomiam salutarem pervertere solet, Ingens est copia, quae homo adultus, laboribus & exercitationi deditus, quotidie adsumere debet, sed ejus corporis tamen pondus subducto calculo non increscit; ergo sequitur, ut & ingestorum & egestorum eadem esse debeat mensura. §. III. Non modo optimo rerum magistro, usu atque experientia docemur, sed & praestantissimae illae a Sanctorio propoutae sitae diaeteticae ex staticis leges confirmant, hominem & bene valere & ad omnes actiones tum animi, tum corporis obeundas esse promtissimum, si corpus absoluta digestione non ponderosius fiat, & excreta ingestis per omne tempus bene respondeant. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
