# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 397

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/397

Quamvis praecipua vinorum potentia & virtus in ejus spiritu resideat, tamen, quia ille admixtione partium aquearum & acidulo tartarearum temperatus est, quae quasi freno ejus subtilitatem coërcent, ne nimis praeceps sit in commovendo, hinc vinum innocentius est ejus spiritu, qui totum corpus penetrat, inque membranas ventriculi maxime & cerebri magna potentia grassatur. Et in eo quoque consentientem habemus Pechlinum, qui Libr. III. Obs. 38. ita judicat: qvi vino se qvotidie ingurgitant, non adeo periclitantur, qvam qvi spiritu ejus, & in hisce pauci seram atatem attingunt. A vini qvidem consuetudine, si eo natura contendat, arthritidis periculum, sed a vini spiritu tabes, hydrops atque icterus membrorumque omnium ac sensuum palpitatio. SX. Vina ex acido tartareo & spiritu temperata, ut sunt Germana, praesertim Rhenana, quotidie immoderatius hausta, & jejuno imprimis stomacho & ante cibum assumta ad calculum, ad arthritidem, ad podagram, ad catarrhos, ad phthisin etiam disponunt, & nocent quoque iis, qui capite & ventriculo infirmo, ubi cibi facile coacescunt, laborant. Scholion. Vinum purum, antiquum, Rhenanum convenienti usu summa est medicina stomachum confortans & omnes vires reficiens, quod mentem exhilarat, quod circulationem sanguinis promovet & digestionem quoque juvat; nihilominus immoderatiori usu corpora disponit ad morbos jam dictos: & quidem propter spirituosum elementum sanguinem nimis expandit, capiti nocet, & propter acidum, quod fovet, abundantissimum non modo ad morbos tartareos disponit, sed & eos praesentes exacerbat. Valde vero infensa haec vina sunt hypochondriacis, quia augent acidum & difficilius per alvum & alia excretoria secedunt. Novi plurimos hisce morbis obnoxios, post multa frustra tentata, sola abstinentia vini, ad sanitatem perductos fuisse. At vero major est noxa a vinis metuenda, si vaporosa spirituosa substantia imbuta sunt, si vilioris conditionis, si diu in sanguine morantur, nec bene transeunt excretoria. Ea enim est salubrium & meliorum vinorum nota, si urinam cient, alvum movent & bene transpirant, nec torporem, sed potius alacritatem & levitatem quandam in capite relinquunt. Nocet vero quam maxime vinum ante cibum copiosius sumtum, si caput infirmum est, si dolet; nocet quoque infantibus & senibus in majori copia datum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
