Latin
HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 4
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce merito sunt annumerandi veteres, quibus structura corporis nostri &ex ea provenientes motus penitus fuerunt in(II) cognita &quos porro corporum vires &potestates, ex mutua eorum reactione potissimum resultantes, latuerunt: hinc neque vitae, nec sanitatis aut morborum causas veras intellexerunt, sed pro hisce ipsis mera nomina nihil significantia in medio posuerunt, cujus generis sunt innatum calidum, humidum radicale, spiritus insitus &influus, natura sapiens, anima consilii, rationis &intentionis particeps, principium agens, quod sensu &motu interiori gaudeat, neque ab aliis externis motum accipiat, principium omnia movens ac dirigens &sapienter administrans, spiritus vitalis certis facultatibus instructus. Quorsum etiam spectant recentiorum nonnullorum commenta, uti Helmontii archaeus, duumviratus &occultum vitae regimen, anima sensitiva in ventriculi orificio sinistro, flammula vitalis, phosphorus cordis &cerebri: quae perversae medicinae principia ex male intellecta in physicis doctrina de corporum natura, proprietatibus &motu, cum illa pure passiva, omnis actionis &motionis expertia habeantur, profluxerunt. Deinde, motus, certa proportione, ordine, tempore ad certos etiam fines collineantes &contingentes in corpore humano, qui sapientissimae structurae &actionis solidorum in fluida &fluidorum in solida in acceptis ferendi erant, interiori cuidam cum ratione agenti principio adscribebant, cujus tamen existentiam nec ullo solido, quod non infirmari possit, argumento adstruere possunt. At vero nunquam, quod instar regulae tenendum est, ad causas plane abstrusae cognitionis &non intelligibiles perveniendum est, si explicationes manifestae per causas plane perspicuas adfuerint. Quas quidem si non statim sensu &ratione comprehendimus, praestat saltem agnoscere effectus &de causis, quae nos latent, tacere, quam talia adducere, quae nec concipi, nec explicari, nec applicari rebus medicis ullo modo possunt &omni usu destituuntur. Ad inanes quoque &valde noxias hypotheses referenda est illa doctrina, qua omnium morborum causas vel ex quatuor humorum intemperie, ut Galenus &ejus asseclae, Galenici, vel ex acido, viscido &bile, ut Sylvius, vel ex acido &viscido, ut Bontekoë, vel ex potentiis multiplicibus salinis, fermentis morbificis, ut plures ex recentioribus, deducere in systematibus suis allaborarunt.