Latin
CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTVPRAECIPVO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 403
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTVPRAECIPVO excretio, per omne tempus non labascant, sed recte se habeant &sufficientes sint. Scholion. Praecipuas inter excretiones est perspiratio, quam reliquas omnes superare confessa &firma medicorum sententia est, post quam vacuatio, quae alvo sit, sequitur: illa materiam tenuissimae adeoque &nocentissimae indolis, haec crassiorem &rudiorem feVidendum itaque, culentiam excludit ac removet. si homo securus a morbo vivere velit, praeter salvam transpirationem etiam venter quotidie bis semelve pro consuetudine Vera enim, quae scribit eat &satis plenae dejectiones fiant. Fuchsius in Institutionibus Lib. II. Sect. V. reperi: venter si naturae beneficio laxus fuerit, id in magnem felicitatis partem est nunterandum. Quippe qui alvum natura apertam habent, haud facile morbis corripiuntur, qui contra adstricta sunt alvo ii perpeSiquidem alvo diutius comtuo cum morbis conflictantur. pressa multa incidunt mala, praecordia moleste inflantur, dolores in abdomine sunt tensivi, corporis est gravitas caput dolet vel etiam grave est, ad superiora tendunt flatus &cruditates in ructus solvuntur, in quibusdam fiunt phlogoses. Cohibita paulo diutius vel imminuta perspiratione salsi &tenues humores feruntur ad caput &pectus, &alias quoque corporis partes infestant, &liberiorem motum ac circurtum minuendo languorem &lassitudinem, capitis gravitatem, mentis torporem, coryzam, gravedinem, tussim, inquietas noctes, lentum calorem cum extremorum refrigeratione &urina acri concitant. In quibusdam ventris tormina cum crebrioribus dejectionibus oriuntur. Equidem in corporibus alias sanis &robustis haec frequentius incidere. praesertim autumno, ubi mutatio &varietas coeli maxima est, videmus. Si autem corpora mali habitus sunt, graviora inde mala nascuntur, quae non tam subito transeunt, quemadmodum infra id fusius propone re volumus. §. VIII.