# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 405

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTVPRAECIPVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/405

Quid enim frequentius est, quam si alvi vel per se crebrior dejectio sit, vel illa medicamento solvitur, cutem constringi & perspirationem tantisper minui, contra alvo compressa eam augeri. Sub coelo frigido impeditior perspiratio urinam largius profluentem & alvum facit laxiorem. Humor si quando tussi copiosius rejicitur, alvus segnescit. Atque adeo quod uni excretioni subtrahitur, alteri saepius non sine commodo adjicitur, horumqve ratio ex motibus eorumqve legibus corporis nostri hydraulicis commodissime peti potest. Illud vero salutare in usum practicum inde trahi poterit, qvod una vacuatione aucta altera supprimi, & deficiens per aliam imminutam augeri possit. Nam si confilium est, alvi fluxum coërcere, opportune id fieri potest perspiratione auctiori reddita, sique vacuationem per cutim moliri ex re erit, alvus comprimenda est. Quodsi a mala diaeta vel animi adfectu praecedente plures ex nobilioribus vacuationes simul deficiant, metus est futuri morbi. Nam nulla febris, sive sit intermittens sive continua, neque ullus alius adfligens corpus morbus facile nascitur, nisi aliquot dies ante alvus muneris sui obliviscatur, & causae praegressae fuerint, quae liberum transpiratum vel alias adhuc vacuationes prohibeant. Scholion. Profecto si quis probe morborum initia, quod praecipuum in medendo momentum est, scrutari velit, reperiet, ea tam ex pravis ingestis, quam ex deficientibus & suppressis pluribus simul vacuationibus, maximeque alvo & transpiratione duci. Nam hisce labascentibus ingens excrementitiarum varii generis sordium tam in intestinali canale, quam in aliis receptaculis & vasis fit cumulus, quae mixtura pejores redditae nerveas & motrices corporis partes lacessendo febres, rheumatismos, fluxiones, dolores, spasmos concitant. Deterioris vero notae morbus nascitur, si corpus jam tum repletum, si impurum est, vel alias consuetae sanguinis vacuationes deficiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
