Latin
CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTVPRAECIPVO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 406
Unproofread scanNot analysed yet
Tum enim major adhuc variae excrementitiae materiae invicem mixtae congeries &cumulus fit. §. XII. Non raro ex defectu excretionum secundum naturam nimia humorum copia &impuritas collecta vigore naturae, sive motuum in solidis partibus robore, vacuationibus extraordinarie auctis, saluberrime excluditur. Igitur intelligentis est medici, ejusmodi excretiones nullo prorsus modo cohibere, sed potius, prout res exigit, eas prudenter moderari. Scholion. Ita saepius ex digestionis &motus intestinorum vitiis non recte respondente alvo multus &corruptus humor primam occupat regionem, qui saluberrime saepius naturali facta purgatione ejicitur; utilissima hinc Celsi observatio est Libr. V. Cap. XII. uno die fluere alvum pro valetudine est atque etiam pluribus, dum febris absit &intra septimum diem conquiescat. purgatur enim corpus &quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Simili modo seri impurioris abundantia per urinae largiorem fluxum subinde magno valetudinis commodo solvitur. Neque enim de nihilo est Sanctorii, quam Sect. I §. 68. loc. cit. proponit, observatio, quod corpora virorum sano &moderato victu utentium singulis mensibus fiant solito ponderosiora, unius scilicet duarumque librarum pondere, &redeant ad consuetum pondus circa finem mensis ad instar mulierum, sed facta crisi per urinam paulo copiosiorem vel turbidiorem. Quo pertinet etiam saluberrima supra modum affluentis sanguinis in sexu feminino singulis per uterum mensibus &in quibusdam viris per ani venas statis plerumque temporibus, &maxime circa aequinoctio, evacuatio. Vel etiam natura alia via, nem.