# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 407

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, O8 CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTV PRABCIPVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/407

O8 CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTV PRABCIPVO nempe motibus resolutoriis & excretoriis auctis, qui in febre conspiciuntur nimiam humorum copiam minuere tentat quemadmodum id felicissime saepius per intermittentes, & quae rheumatibus jungi solent, perficitur. §. XIII. Quicunque igitur cito obstructiones solvere atque excretiones inter morbi initia vel ante ejus accessionem restimere scit, is certe & plurimis malis & vitae periculo opportune occurrere potest. Scholion. Praecipuum in arte nostra est, & quod etiam in potestate medici, positum, morborum principiis resistere, antequam incrementa sumant, ita vel statim sub herba quasi jugulantur, vel longe mitiori incedunt habitu. Aureum est illud Hippocratis monitum Sect. 11. aph. 29. incipientibus morbis, si quid movendum, move, vigentibus vero quietem agere melius est: mox enim in principio, si res postulat, sanguinem mittere, alvum solvere aut ducere, ventriculum vomitu deplere aut perspirationem movere oportet. Ita enim commode vis morbi praescinditur. Nam si haec ipsa jam jam nervorum systema occupaverit, quiescere, quam agere vel movere consultius est. §. XIV. Neque vero tam facile est, deficientes vel suppressas vacuationes sive sudoris sive sanguinis menstrui vel haemorrhoidalis in ordinem restituere, quia causa non tam in materiae vitio, quam in motus perversitate posita est. Scholion. Falluntur, qui in reducendis vacuationibus tantummodo ad materiae vitia & ad obstructiones respiciunt, non advertentes, motum potius esse in culpa, qui fibras constringit & a minoribus & exterioribus tubulis humorum cursum versus interiora dirigit. Ita compressis a spasmo intestinis crassis, cuiea valde obnoxia sunt, nihil prorsus transmittitur, ne flatus quidem, sed HORBORVM FVNDAMFNTO. sed omnia ad superiora tendunt & regurgitant. Simili modo constrictis, sive afrigore sive RteTTOIE vs! alia causa, subgutaneis tubulis seri subtilis salsi, difflari soliti, motus intro convertitur atque vel ad glandulas intestinorum vel ad eas, quae in brogchiis pulmonum, ore & naribus sunt, dirigitur. Maligna invariolis, morbillis, purpura materia ex summa cute repressa nervosas intus partes occupat, nec tam facile artificio quodam revocatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
